- PANTHEUM seu PANTHEON
- PANTHEUM, seu PANTHEONdicta est aedes Iovi Ultori ab Agrippa dicata, hodie Mariae rotundae et omnium Sanctorum vocatur. Aliquando Cybeli quoque sacra fuit, cuius Deae caput antiqui operis e saxo, cum duobus piscibus, muro templi inclusum adhuc cernitur, vide Dionys. ac. Plin. l. 34. c. 3. l. 36. c. 5. et. 15. Fabricius in sua Roma sic describit: Altum est hoc templum pedes 144. totidem latum, contignationes aeneis trabibus canalium modô compactae, pedum 40. ut testatur Baptista Leo. Valvae ingentes, item trabes ex aere Corinthio et inauratae, lithostrotum varii marmoris, arae duae marmoreae sex marmoratae, interstitia sex columnarum spatiô distantia. Testudo templi laqueata vacuis circumquaque spatiis relictis, ne nimiô pondere aedificium premeretur. Nulla fenestra penitus inest, nisi in medio foramen sphaericum, aeneis inauratisque trabibus fultum, quod lumen praefert, eique in pavimento subiectum ad imbres excipiendos impluvium. Ad foramen illud in tecto quadraginta gradibus plumbeis assenditur: ad quod tectum antequam perveniatur, bini ambitus sunt, ad quorum primum ex imo templi per centum quaquaginta gradus est eundum. Marcellin. l. 16. Pantheum, regionem terentem spatiosâ celsitudine fornicatam vocat. Laminas tecti, quae olim argenteae fuerunt, Constans Imp. Constantini Iunioris filiu; detraxit, plumbeis earum locô repositis: Gradus quoque ante templum aenei sublati et saxeis permutati sunt. Cumque olim per gradus 12. ad illud ascenderetur, nunc per totidem in illud descenditur; unde colligere est, quam alte ex ruinis solum exaggeratum sit. Parietes nunc lateritii sunt, qui olim marmoribus fuerant incrustati. Inter omnia igitur Urbis opera nullum admirabilibus, sive molem, sive artem, sive impensam consideres, nullum etiam ex antiquissimis integrius: nam nec iniectis ignibus Gothi corrumpere aut frangere potuerunt. Hactenus ille. In eo voluit, qui illud perfecerat, Agrippa, Augusti etiam statum collocare, nomenque operis ei adscribere, neutrum autem eô accipiente, in Pantheo ipso Caesaris superioris statuam, suam et Augusti in vestibulo posuit. Decoravit praeterea illud, annotante Pliniô, loc. cit. Diogenes Atheniensis, et Caryatides in columnis eius probantur, inter pauca operum, sicut in fastigio posita signa, sed propter altitudinem loci minus celebrata. In honore est et in templo illo Hercules, ad quem Poeni omnibus annis humanâ sacrificaverunt victimâ, humi stans, ante aditum porticus etc. Postea Bonifacius III. a Phoca Imperatore, qui rem Pontificiam mire auxit atque extulit, acceptum B. Virgini et omnibus Sanctis dicavit: fuitque primum dictum Virgo ad Martyres, sicut nunc a circulari formâ, caelum imitante (unde nomen potius, quam ab omnibus Diis) Sancta Maria rotunda. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 5. ut et in voce Pantheon. Sicut de conclavibus figuratis, apud idololatras Iudaeos, quae Pantheo Romanorum non male compares, supra aliquid in lemmate Militia caeli.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.